Leviticus 8

. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suae passionis commisit: primum quando agnum mysticum in coena comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et praecepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote praesentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui praestantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et praecinxit eum zona. Et iterum: Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus praecepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiae angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiae spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et haec interior, eam vero quae foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit. . HIERON., ubi supra. Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus. ORIG., hom. 6 in Levit. Lavet te Moyses, etc., usque ad quali ordine pontifex constituatur. HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, haec adhaeret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quae dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in aestate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpurae, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in laevum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebraei quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritae ponantur ante porcos Marc. 7.. etc. LXX: Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem coelestem, quia poderis est. Et qui est color coelestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, I Tim. III; Matth. 5.. HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphaeria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad praedicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes. ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quae instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion, , etc., usque ad nihil enim post haec adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his praecedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quae semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quaeratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quae super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur. . etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Isa. 61.. Quae autem Pater et Spiritus sanctus, haec eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: etc. etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur. etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. etc. Filiis Aaron similes tunicae et zonae vel baltei et cidares vel mitrae imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim praecinguntur veritate, quae est Christus, et induuntur lorica justitiae: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei. etc. ISICH. Quae sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt. AUG., quaest. 23 in Levit. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum. etc. ISICH. Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus praecepit. etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis Matth. 26., significat nominatur, quia post agnum in coena immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem coenam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit. . etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculae ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiae aures eorum tangendae sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adae carentes Unigeniti obedientiam consequamur. etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quae unguntur, destruuntur quae non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Aegyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in coena, deinde discipulis dedit. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Marc. 14.. Quid haec significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur. . LXX, canistrum: consummationis, quae est lingua Domini, quae praecipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Haec bene canistrum dicitur propter textum doctrinae ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinae. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetae, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Exod. 26.. Propheta autem: etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quae eis collyrida et lagana sunt subjecta. GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex praecepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit. . AUG., quaest. 23 in Levit. Superius quia generaliter praecipiebat, etc., usque ad a principio enim dicitur: ID., quaest. 24. Quaeritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. etc. Quaecunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Aperte igitur, passionem suam dixit, quae sanctificatio datur nobis. AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur. Carnes cum panibus comedi praecepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est, et panis qui de coelo descendit Joan. 6., et hoc in ecclesia tantum debet celebrari. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quae inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quae videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quae non possumus. Significat quia toto tempore praesentis vitae non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. AUG., quaest. 24 in Levit. Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit. etc. ISICH.. Quinquagesima septenario in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc. . etc. Aaron conjungitur filiis, nec exit de janua tabernaculi. Ipse enim erat praedicandus, et in eis praedicaturus, sicut ipse consecrat et in membris consecratur.
Copyright information for VulgGlossa